VOERDA

VOERDA
VOERDA
oppid. Hollandiae, ad Rheni alveum 10. mill. pass. ab Ultraiecto in Occasum Lugdunum Baravor. versus 18. Vulgo Woerden. VOGESUS mons Galliae Belgicae Sequanos et Lingones dividens a Mediomatricibus, Araris et Mosae fontibus insignis, Ferrar. Baudrando le Mont de Vauge. Extenditur, inter Lotharingiam et Comitatum Burgundiae, uti etiam inter Lothatingiam, et Alsatiam ubi inest silva Vogesa. Ex eo Mosella in Boream ut et Arat, profluunt, non vero Mosa. Lucan. l. 1. v. 397.
Castraque quae Vogesi curvam super ardua rupem,
Pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.
A Gallis Estay, a Germanis vero Auff der Stay appellatur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • NICASIUS de Voerda — Mechliniensis, caecus a 3. aetat, anno, eruditione tantâ effloruit, ut miraculum sui saeculi haberet ur. Doctor fuit Lovanicnsis, et scripsit complura. Obiit A. C. 1491. Trithem. et Valer. Andr. in Bibl. Belg. qui etiam Nicasii Baxi, et Ellebodii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NIGER Pullus — locus Belgii, memoratus in tabula Peutingeriana, Fluvius Rhenus, Lugduno XI. Praetorium Agrippinae II. Matilone V. Albamanis XII: Nigropullo V. etc. exponitur Voerden, oppidum Hollandiae. Vide Voerda …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”